Additional Reading Unit 31

Cover
Introduction
Main Index
Further Study

Unit 30



Key to Unit 31



  1. Qui recitat lana fauces et colla revinctus,
            hic se posse loqui, posse tacere negat.
    (Scan the first line (a hexameter) to discover the case of lana)

  2. Persuasum est Stoicis fore aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.

  3. Sperabam cum has litteras accepisses fore ut ea, quae superioribus litteris a te petissemus, impetrata essent.

  4. Theophrastus moriens accusasse naturam dicitur quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset: quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrinā hominum vita erudiretur.

  5. Caesar per exploratores certior factus est ex ea parte vici quam Gallis concesserat omnes noctu discessisse, montesque qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri.

  6. Agrippina, the mother of the matricide Nero, knew what was coming

    Hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina contempseratque. nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret: atque illa 'occidat' inquit 'dum imperet.'

  7. The dangers of ancient hostelries

    Alterum ita traditum, clarum admodum somnium: cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum. qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare ut subveniret quod sibi a caupone interitus pararetur. eum primo perterritum somnio surrexisse, dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse. tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur: se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum: petere ut mane ad portam adesset priusquam plaustrum ex oppido exiret. hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse. quaesisse ex eo quid esset in plaustro: illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse: cauponem, re patefacta, poenas dedisse.

  8. The death of Sophoniba

    Sophoniba was a Carthaginian lady who had been betrothed to Masinissa, the king of a neighbouring people in North Africa, but who was forced by her father to marry Syphax, another local king, to secure him as an ally of Carthage. At the end of the second Carthaginian war the Romans enlisted the aid of Masinissa to defeat Syphax. Sophoniba was captured and Masinissa immediately took her as his wife but when he tried to persuade the Roman commander to accept this he was told that it was impossible as she had to be taken in captivity to Rome - now read on.

    Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae: et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut, quantum res sineret, fidei suae temere obstrictae consuleret - promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum - ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis unum vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam vir uxori debuerit: quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat: memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset 'accipio' inquit 'nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem.' non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impavide hausit.

  9. The Aduatuci make the mistake of underestimating the Romans.

    Ac primo adventu exercitus nostri Aduatuci crebras ex oppido excursiones faciebant, parvulisque proeliis cum nostris contendebant: postea vallo pedum in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. ubi vineis actis, aggere exstructo, turrim procul constitui viderunt, primum irridere ex muro atque increpitare vocibus quod tanta machinatio ab tanto spatio instrueretur: quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque hominibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro posse se collocare confiderent?

    Ubi vero moveri et appropinquare moenibus viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti: non existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent: se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Aduatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret. sibi omnis fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere: a quibus se defendere traditis armis non possent. sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab eis per cruciatum interfici inter quos dominare consuessent.

    Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si priusquam murum aries attigisset se dedidissent: sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis: se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. re nuntiata ad suos, quae imperarentur facere dixerunt.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000