Extra Reading: Units 16 - 20

Cover
Introduction
Main Index
Links

Extra Reading 8-15

Extra Reading 21-25

Extra Reading Key 16-20



  1. Nihil est dictu facilius.

  2. Pares cum paribus facillime congregrantur.

  3. Nulla voluptas est nautis maior quam cum ex alto procul terram conspiciunt.

  4. Legem brevem esse oportet.

  5. Occultae inimicitiae magis timendae sunt quam apertae.

  6. Quanto tolerabilius est alieno gladio quam nostro perire!

  7. Nihil lacrimâ citius arescit.

  8. Quivis beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus.

  9. Vero verius nihil est.

  10. Nihil est periculosius viro quam mulier, et mulieri quam vir.

  11. Sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis praemium.

  12. Nihil est utilius sale et sole.

  13. Fratrum inter se irae sunt acerbissimae.

  14. Balbus balbum rectius intelligit.

  15. Oculis magis habenda fides quam auribus.

  16. Bis peccare in bello non licet.

  17. Ignotum per ignotius.

  18. Spartae pueri ad aram sic verberibus accipiuntur ut multus e visceribus sanguis exeat, nonnumquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem.

  19. A peaceful retirement

    Dum tu forsitan inquietus erras
    clamosâ, Iuvenalis, in Suburâ
    aut collem dominae teris Dianae,
    dum per limina te potentiorum
    sudatrix toga ventilat vagumque
    maior Caelius et minor fatigant,
    me multos repetita post Decembres
    accepit mea rusticumque fecit
    auro Bilbilis et superba ferro.
    hic pigri colimus labore dulci
    Boterdum Plateamque - Celtiberis
    haec sunt nomina crassiora terris.
    ingenti fruor improboque somno
    quem nec tertia saepe rumpit hora,
    et totum mihi nunc repono quidquid
    ter denos vigilaveram per annos.
    ignota est toga, sed datur petenti
    ruptâ proxima vestis a cathedrâ.
    surgentem focus excipit superbâ
    vicini strue cultus iliceti,
    multâ vilica quem coronat ollâ.
    sic me vivere, sic iuvat perire.

  20. Omnia tempus edax depascitur, omnia carpit,
        omnia sede movet, nil sinit esse diu.
    flumina deficiunt, profugum mare litora siccant,
        subsidunt montes et iuga celsa ruunt.
    quid tam parva loquor? moles pulcherrima caeli
        ardebit flammis tota repente suis.
    omnia mors poscit. lex est, non poena, perire:
        hic aliquo mundus tempore nullus erit.

__________ ____________ _____________ ____________________ _____________ ____________ _____________ _______________ ___________ __________ __________ __________ _____________ ________ __ _
(c) Gavin Betts 2000